라틴어 문장 검색

quum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos jungat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 56:8)
Quae ita fient, si venis vinciendo medicus prospexerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 5:1)
"Si nil privata movebunt, at tu principibus, vestrae tu prospice causae regalesque averte notas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:295)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
hic stetit et subitum prospexit ab aggere votum:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:113)
nil licet invidiae, Stilicho dum prospicit orbi sidereusque gener.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:141)
hanc alta capitis fundavit in arce mandatricem operum prospecturamque labori;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:132)
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos infecit radios ululatuque aethera rupit terrifico:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:59)
Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes deiecta cervice Getas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:71)
Dixit et antiquae muros egressa Ravennae signa movet;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:214)
Nubilis interea maturae virginis aetas urgebat patrias suspenso principe curas, quem simul imperioque ducem nataeque maritum prospiceret;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:41)
illius effectum curis, ne tela timerem Scottica, ne Pictum tremerem, ne litore toto prospicerem dubiis venturum Saxona ventis."
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:117)
ille recenset, incertum quid Martis iter certumque Tonantis prospiciat mundo;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:222)

SEARCH

MENU NAVIGATION