라틴어 문장 검색

Caesares quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat evasit, reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reservatus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 3:1)
In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem valvis cryptoporticum, fenestra prospicit mare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:3)
Ut diu miseram exspectatione suspendit, 'habes' inquit 'climacterium tempus sed evades.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 3:5)
mihi certe debere se praedicant, quod illum turbinem evaserint.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 35:4)
Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et amantissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam diligas, nec tantum amitae ei affectum verum etiam patris amissi repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore cum cognoveris dignam patre dignam te dignam avo evadere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 1:1)
Magnam capies voluptatem, si hunc regionis situm ex monte prospexeris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 13:1)
Villa in colle imo sita prospicit quasi ex summo:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:1)
Proinde quid cessatis evadere?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 10:3)
Ac primum conspicuus forma omnes sermones malignorum et puer et iuvenis evasit, intra quartum et vicensimum annum maritus, et si deus adnuisset pater.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 3:1)
Haec summa curarum, summa votorum mollemque in posterum et pinguem, si contingat evadere, hoc est innoxiam beatamque destinat vitam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 3:1)
Iidem prospeximus curiam, sed curiam trepidam et elinguem, cum dicere quod velles periculosum, quod nolles miserum esset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 8:1)
Altera imposita saxis more Baiano lacum prospicit, altera aeque more Baiano lacum tangit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 3:1)
Ita certe prospicio ex ratione Prusensium, quam cum maxime tracto.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 B 2:3)
Fuerunt, qui dicerent non liberandum eum iudicandi necessitate, sed omnino tollendum de iudicum numero reddendumque poenae, quam fractis vinculis evasisset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 2:1)
Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto Arcadiae sacrum pontificale deae, te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권257)

SEARCH

MENU NAVIGATION