라틴어 문장 검색

et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장16)
Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens, quae est ad mare;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장11)
Tryphon autem ascendit in navem et fugit in Orthosiam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장37)
Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장8)
Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장10)
ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod utile esset in commune et singulariter universae multitudinis prospiciens.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장5)
Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장5)
Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장8)
Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장24)
et cum epinicia agerent in patria, eos, qui sacras ianuas incenderant, et Callisthenem succenderunt, qui in quoddam domicilium fugerat; et dignam pro impietate mercedem tulit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장33)
Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장12)
Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장9)
Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장14)
19 leguntur, nec me fugit includi etiam alia posse, velut pag 383 vv. 5-21, pag 387 v. 23 et pag. 388 vv. 1.2.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:11)
Quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud quam futurae quoddam calamitatis indicium?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION