라틴어 문장 검색

eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum quidem operum fundamenta non exsuperaturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 564:1)
quadraginta diebus nimia vis coelesti imbre et fontium eruptione exaestuavit, quadraginta diebus aliis exactis postquam visa sunt capita montium, undecimo mense, primo die mensis, dimisit corvum sanctus Noe:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:27)
obsides quadraginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores duodecim annorum neu maiores quadraginta, obses ne esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus, neu quis qui ante obses fuit apud Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 125:1)
Qui quum octavum primi naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius inciperet, ipsi sibi repugnabant, non octavum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo, quasi potentiorem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 13:4)
aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 456:1)
Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum, negotio non rei tunc parvae postulante, an octavo mense infans ex utero vivus editus et statim mortuus ius trium liberorum supplevisset, cum abortio quibusdam, non partus, videretur mensis octavi intempestivitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION