라틴어 문장 검색

Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 11:2)
sed sol erit in radio, quia solis est radius nec separatur substantia sed extenditur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 12:2)
Manet integra et indefecta materiae matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 12:4)
Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 1:1)
Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:5)
quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:5)
iam hinc demonstratio rei ipsius, qua ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 4:2)
Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:1)
Coimus ad litterarum divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:1)
Sed eo fortasse minus legitimi existimamur, quia nulla de nostra fraternitate tragoedia exclamat, vel quia ex substantia familiari fratres sumus, quae penes vos fere dirimit fraternitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 9:2)
Inventum enim solummodo deum non ut invenerant disputaverunt, ut et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 5:1)
Si quaecunque ratio praeest animarum humanarum reciprocandarum2 in corpora, cur non in eandem substantiam redeant, cum hoc sit restitui, id esse quod fuerat?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 2:1)
Sed de nostra magis defensione, qui proponimus multo utique dignius credi hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eandem restauraretur conditionem, etsi non effigiem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 3:1)
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:4)
Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION