라틴어 문장 검색

"Nam praecipuo studio forinsecus etiam advexerat generosa illa damnatorum capitum funera."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:37)
"Quo protinus perfracto confertae manus violentia, iubeo singulos commilitonum asportari quantum quisque poterat auri vel argenti, et in illi!"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:66)
"hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, at vero puellae iunioris tam praecipua, tam praeclari pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:8)
"Fortassis tamen procedente consuetudine et affectione roborata deam quoque illam deus maritus efficiet."
(아풀레이우스, 변신, 5권71)
"Ae sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem."
(아풀레이우스, 변신, 5권88)
"et multi coloni, quique circumsecus venantur, et accolae plurimi viderunt eum vespera redeuntem e pastu proximique fluminis vadis innatantem."
(아풀레이우스, 변신, 5권144)
"Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt, videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illum Cupidinem formosum deum formose cubantem, cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbruit et acuminis sacrilegi novaculam paenitebat."
(아풀레이우스, 변신, 5권169)
"Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptates illius impugnes, et quam ille diligit tu quoque perdere gestias?"
(아풀레이우스, 변신, 5권253)
"Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:31)
"Quorsum itaque tantis laqueis inclusa vestigium porrigam, quibusque tectis vel etiam tenebris abscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:33)
"An pro cetera morum tuorum temeritate istud quoque nescire te fingis, quantos labores circa tuas inquisitiones sustinuerimus?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:59)
"Nec me praeterit huius quoque facti auctor adulterinus."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:98)
"Quidque iam novissimo periculo laborique isto temere succumbis?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:131)
Ego denique quem saevissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat, cuiusque casus etiam quovis nequissimo dolendus atque miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar.
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:1)
Quod crimen non modo latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominarit, nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel unico verbo saltem denegare.
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION