라틴어 문장 검색

ipsa inter medias flagrantem fervida pinum sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens aciem, torvumque repente clamat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:10)
inde repente inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:9)
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
Ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:8)
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:2)
Unde haec tam clara repente tempestas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:14)
Hic Mars armipotens animum viresque Latinis addidit et stimulos acris sub pectore vertit immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:1)
et si continuo victorem ea cura subisset, rumpere claustra manu sociosque immittere portis, ultimus ille dies bello gentique fuisset;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:2)
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes immittet apertas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 1:7)
Vigila et velis immitte rudentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:7)
Ac velut optato ventis aestate coortis dispersa immittit silvis incendia pastor, correptis subito mediis extenditur una horrida per latos acies Volcania campos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:4)
in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:21)
Dixit et adducto contortum hastile lacerto immittit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:4)
Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina volvitur, immissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:9)
Quaeve ista repens discordia surgit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION