라틴어 문장 검색

roges me qualem naturam deorum esse dicam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 57:4)
roges me quid aut quale sit deus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 60:3)
"itane vero, ego non iustus, qui et consul rogavi et augur et auspicato?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:1)
tu autem quod quaeris similiter facis ac si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero coniveam, cum idem uno adsequi possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:5)
Si enim vos sequar, dic quid ei respondeam qui me sic roget:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:2)
In liberis vero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi, quae dicitur, ne, si irascamur aut intempestive accedentibus aut impudenter rogantibus, in morositatem inutilem et odiosam incidamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:3)
Cum autem omnes non possint, ne multi quidem, aut iuris periti esse aut diserti, licet tamen opera prodesse multis beneficia petentem, commendantem iudicibus, magistratibus, vigilantem pro re alterius, eos ipsos, qui aut consuluntur aut defendunt, rogantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 89:3)
Itaque praeclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis, si eum teneremus, quae salva fide facere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 54:2)
tibi vero, frater, neque hortanti deero neque roganti, nam neque auctoritate quisquam apud me plus valere te potest neque voluntate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 3:3)
Tum ille 'immo vero,' inquit 'Sulpici, rogemus Antonium, qui et potest facere, quod requiris, et consuevit, ut te audio dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 99:1)
Si ea seposita, ut dicis, essent, tu, qui valde spectandi cupidus esses, non dubitares rogare dominum, ut proferri iuberet, praesertim si esset familiaris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 162:2)
nunc vero, Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 164:3)
"Licet" inquit "rogare?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 245:2)
perpusillum rogabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 245:6)
ut noster Scaevola Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum repensum, roganti, ut se in Asiam praefectum duceret "quid tibi vis," inquit "insane?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION