라틴어 문장 검색

Hic animum sensusque meos abducta relinquo arbitrio, quamuis non sinis esse, meo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 146)
salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat, in publicum omne sumptum, ademptum privatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:3)
curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:3)
hoc proposito edicto et qui aderant nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex privato, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 262:1)
acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 303:4)
itaque, quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba iurassent, sacramento teneri militem rati, per causam renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 343:2)
et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut solverentur sacramento;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 344:2)
privatum eo tempore Quinctium fuisse cum sacramento adacti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 224:3)
institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 612:2)
semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 704:2)
an, ut quaeque rogatio promulgata erit, vos dilectum pro poena decernetis, et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in castra educes et minaberis plebi, minaberis tribuno?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 56:2)
si Ardeates sua tempora exspectare velint arbitriumque senatui levandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo gaudeant se irae , sciantque patribus aeque curae fuisse ne qua iniuria in eos oreretur ac ne orta diuturna esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 79:1)
idem hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est ut morum disciplinaeque Romanae penes regimen, senatui equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius magistratus, ius publicorum privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 88:1)
mentio inlata ad senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 90:1)
postulatu audito matris tutorumque magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 100:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION