라틴어 문장 검색

dum nos horribiles Libyae scrutamur alumnos, Europae vos interea perquirite saltus et scopulos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:143)
Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 15:1)
2 nam ea res a populatione murum formi-carumque frumenta defendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 1:2)
Idem facit etiam muris aranei.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 4:4)
Solis ad occasum, cum frigidus aera vesper Temperat, et saltus reficit iam roscida luna.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 24:2)
ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:3)
tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat praecipueque saltus eliguntur, qui et' terrenis fetibus et arboribus abundant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 5:1)
Sed ubicumque fuerint alvearia non editissimo claudantur muro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 3:1)
Ubicunque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes, quam, quibus utantur, vicinos eligunt fontes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 7:1)
inde saltus obscuros permeat consultatque ex duobus itineribus breve et solitum sequatur an inpeditius et intemptatum eoque hostibus incautum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장3)
excivit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, saltusque, per quos exercitui regressus, insedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장6)
sed hostes, donec agmen per saltus porrigeretur, immoti, dein latera et frontem modice adsultantes, tota vi novissimos incurrere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장9)
ductum inde agmen ad ultimos Bructerorum, quantumque Amisiam et Lupiam amnis inter vastatum, haud procul Teutoburgiensi saltu in quo reliquiae Vari legionumque insepultae dicebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장9)
praemisso Caecina ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria deformis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장2)
mox signum prorumpendi dedit iis quos per saltus occultaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION