라틴어 문장 검색

non saevius atros nigrasset planctu genetrix tibi salva lacertos, nec pater;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati42)
"linquo equidem thalamos, salvo tamen ordine mortis, quod prior:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam70)
Quam miserum est cogi opprimere, quem salvum velis!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 599)
homo iam deo propitius esse debebit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 1:5)
Nolo mihi Iovem propitium;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:2)
Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:2)
Facit ad causam, si et propitium, cum illis aliquid liberalitatis aut privilegii confert.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 3:2)
Nos enim pro salute imperatorum deum invocamus aeternum, deum verum, deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 1:1)
Id in eis scimus esse quod deus voluit, ideoque et salvum volumus esse quod deus voluit et pro magno id iuramento habemus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 3:1)
Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 2:3)
Ceterum si requisisset, sequebatur, ut cognosceret requisitum et recognitum observaret et observatum propitium magis experiretur quam iratum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 11:1)
At Christianus salvis oculis feminas non videt;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 12:1)
Adeo manent montes semper ardentes, et qui de caelo tangitur, salvus est, ut nullo iam igni decinerescat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 15:1)
nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solacia extrinsecus oculorum vel aurium nec vero deum offendi oblectatione hominis, qua salvo erga deum metu et honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:4)
Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION