라틴어 문장 검색

Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in celum "Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus usque ad consummationem seculi", ut Matheus testatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:25)
Post Ecclesiam vero sunt traditiones quas 'decretales' dicunt:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:27)
Quapropter cum solis concertatio restat qui, aliquali zelo erga matrem Ecclesiam ducti, ipsam que queritur veritatem ignorant:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:40)
cum quibus illa reverentia fretus quam pius filius debet patri, quam pius filius matri, pius in Cristum, pius in Ecclesiam, pius in pastorem, pius in omnes cristianam religionem profitentes, pro salute veritatis in hoc libro certamen incipio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:41)
que quidem de Sacra Scriptura eliciunt et de quibusdam gestis tam summi Pontificis quam ipsius Imperatoris, nonnullum vero rationis indicium habere nituntur. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:3)
Dicunt enim primo, secundum scripturam Geneseos, quod Deus fecit duo magna luminaria—luminare maius et luminare minus—ut alterum preesset diei et alterum preesset nocti:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:4)
Propter secundum idem ait in Doctrina Cristiana, loquens de illo aliud in Scripturis sentire quam ille qui scripsit eas dicit, quod "ita fallitur ac si quisquam deserens viam eo tamen per girum pergeret quo via illa perducit";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:24)
Deinde innuit causam quare cavendum sit hoc in Scripturis, dicens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:27)
"Titubabit fides, si Divinarum Scripturarum vacillat autoritas". 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:28)
sicut se habuit Levi ad Iudam, sic se habet Ecclesia ad Imperium;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:5)
ergo Ecclesia precedit Imperium in auctoritate. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:7)
Et cum arguendo inferunt 'sicut Levi precedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate', dico similiter quod aliud est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:11)
Ex quo arguunt dignitates illas deinde neminem assummere posse nisi ab Ecclesia recipiat, cuius eas esse dicunt;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:3)
'ea que sunt Ecclesie nemo de iure habere potest nisi ab Ecclesia'—et hoc conceditur—'romanum regimen est Ecclesie:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:7)
ergo ipsum nemo habere potest de iure nisi ab Ecclesia';
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION