라틴어 문장 검색

eo anno non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 468:2)
proelio ex parte una restituto nihilo segnius in cornu altero Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 518:1)
nec haec priorum calamitas consulum segniores novos fecerat consules;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 336:2)
consul providere omnia, laudare fortis, increpare sicubi segnior pugna esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 698:1)
pedites ab dextro cornu egregie pugnavere haud segniter resistentibus Volscis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 776:1)
quid igitur arma habetis aut quid ultro bellum intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 303:1)
non segnior oppugnatio est quam pugna fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 311:1)
ab Romanis dissonus, impar, segnius saepe iteratus prodidit pavorem animorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 405:2)
ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 676:1)
profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 53:3)
"si mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parata victoria frui, sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 59:1)
eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 230:1)
principio huius anni ferociter, quia nemo ex collegio intercessurus erat, coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus resistentibus omnique civitate in unam eam curam conversa Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 336:2)
Romae interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium esse ad id tantum intentis Gallis ne quis hostium evadere inter stationes posset, cum repente iuvenis Romanus admiratione in se cives hostesque convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 489:1)
sed imperium quam consilium segnius fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION