라틴어 문장 검색

Item graciles clivi non sunt aestate arandi, sed circa Septembres Kalendas, quoniam si ante hoc tempus proscinditur, effeta et sine suco humus aestivo sole peruritur nullasque virium reliquias habet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:4)
Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 1:1)
3 Prima et utilissima sunt hominibus frumenta triticum et semen adoreum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 1:2)
semen trimestre, quod dicitur halicastrum, idque pondere et bonitate est praecipuum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:4)
Sed haec genera tritici et adorei propterea custodienda sunt agricolis, quoniam raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 4:1)
Sed si, quod evenit non numquam, seri sunt imbres, quamvis sitienti solo recte semen committitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:3)
quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:4)
quoniam et e contrario macer tantundem seminis poscit, nam nisi rare conseritur, vanam et minutam spicam facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:3)
At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, etiam ex rara segete densam facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 6:1)
Inter cetera quoque non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occupari agrum consitum arbusto quam vacuum et apertum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 6:2)
Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura trimestre semen, quippe idem iactum autumno melius respondet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:1)
Solet autem salsam non numquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio umore corrumpit et locis calentibus sine ulla stirpe seminum areas reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:4)
Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non dubitantes proventura, quae sic sata sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:5)
Quidam cucumeris anguinei umorem ex- pressum et eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique ratione madefacta semina terrae mandant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:4)
Illud deinceps praecipiendum habeo,ut demessis segetibus iam in area futuro semini consulamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION