라틴어 문장 검색

Mercuri, nam te docilis magistro movit Amphion lapides canendo, tuque testudo resonare septem callida nervis, nec loquax olim neque grata, nunc et divitum mensis et amica templis, dic modos, Lyde quibus obstinatas adplicet auris, quae velut latis equa trima campis ludit exsultim metuitque tangi nuptiarum expers et adhuc protervo cruda marito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 111)
quin et Ixion Tityosque voltu risit invito, stetit urna paulum sicca, dum grato Danai puellas carmine mulces.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 114)
Iam clarus occultum Andromedae pater ostendit ignem, iam Procyon furit et stella vesani Leonis, sole dies referente siccos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 295)
dicimus integro sicci mane die, dicimus uvidi, cum sol Oceano subest.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 515)
piscemur, venemur, ut olim Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos differtum transire forum populumque iubebat, unus ut e multis populo spectante referret emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur, quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, cui potior patria fuit interdicta voluptas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 634)
si prodesse tuis pauloque benignius ipsum te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 174)
"Forum Putealque Libonis mandabo siccis, adimam cantare severis :"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 195)
Rogare longo putidam te saeculo, viris quid enervet meas, cum sit tibi dens ater et rugis vetus frontem senectus exaret hietque turpis inter aridas natis podex velut crudae bovis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 81)
pluraque felices mirabimur, ut neque largis aquosus Eurus arva radat imbribus, pinguia nec siccis urantur semina glaebis, utrumque rege temperante caelitum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1620)
namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:8)
cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis sperne cibum vilem;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate7)
libertinus erat, qui circum compita siccus lautis mane senex manibus currebat et 'unum', - 'quid tam magnum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:1)
cole suburbano qui siccis crevit in agris dulcior:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.11)
audeat haec aetas plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 50:4)
quapropter in primis evitandus et in pueris praecipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION