라틴어 문장 검색

Frigidum ac roscidum solum et caelum commodissime sustinent Eugeniae, dum sunt in Albano colle, nam mutato loco vix nomini suo respondent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 16:1)
praecoquis fructus, ideoque frigidis locis aptissimae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 18:2)
Ergo mediocris et modice siccus ager vitiario est aptissimus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:2)
Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de vineis in vineas transferemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 8:1)
deinde totum solum sicco fimo, aut si id non sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et diligentissime refossae omnes radices in summum regeri atque comburi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 4:2)
Est autem, ut mea quoque fert opinio, vineis amicus etiam silex, cuisuperpositum est modicum terrenum, quia frigidus et tenax umoris per ortum caniculae non patitur sitire radices.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 8:1)
Sed alit eadem vitem, cum tenuit, verum est in opere difficilior, quod neque umentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum praedura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 10:2)
Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 3:4)
Nobis in universum praecipere optimum visum est ut in locis frigidis meridiano vineta subiciantur, tepidis orienti advertantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 6:1)
vere melius, si aut pluvius aut frigidus status caeli est, aut ager pinguis, aut campestris et uliginosa planities;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:2)
rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas, si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusve collis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:3)
sive 3 siccus est, id quod umore proficit,4 contristatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 1:4)
seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 1:6)
Neque enim omne calido statu, nec rursus frigido laetatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 8:2)
nam ubi caelum frigidum est, ea sine dubio eligenda est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION