라틴어 문장 검색

Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장38)
ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit, quod praeceptum est: haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt.
(불가타 성경, 바룩서, 4장62)
Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati.
(불가타 성경, 바룩서, 4장70)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장2)
Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
(불가타 성경, 미카서, 7장18)
Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장4)
" Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장29)
in libris, quos de arithmetica institutione conscripsimus, inde titulum quoque petitum esse veri simile est, qui legitur in codice Bamb. HI. N. 13 (d) ante titulorum indiciem libri II de inst.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:2)
In vocabulorum scriptura si cui parum sibi constare videatur, quod supponenda et obtinet, inpar et comparare, adsumo et aspicere, alia huius modi typis invenerit edita, is meminerit codices me secutum esse hac in re maxime varios nec nisi magis veri similia assequi potuisse.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:5)
Et haut scio an in ipsius Boetii operibus corrigendis constantior esse studuerim Boetio ipso, cum variationem rerum illum amasse non solum easdem sententias eloquendi maxima varietas testetur, sed etiam quod promiscue scripsisse eum maxime et verisimile triangulus et triangulum, pyramidam et pyramidem, atomon latinis, κολουρον graecis litteris, similia.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:9)
Porro autem inhil ex similibus componi videtur, nec ex his, quae nulla rationis proportione iunguntur et a se omni subastantia naturaque discreta sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De substantia numeri 1:6)
Nam quoniam par est, in partes aequalies recipit sectionem, partes vero eius mox indivisibiles aque insecabiles permanebunt, ut sunt vj x xiiij xviij xxij et his similes.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 1:3)
Et aequale quidem est, quod ad aliquid comparatum neque minore summa infra est, neque maiore transgreditur, ut denarius denario vel ternarius ternario vel cubitum cubito vel pes pedi et his similia.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De relata ad aliquid quantitate. 1:3)
Habebit enim octonarius senarium totum et eius tertiam partem, id est ij Et per eandem sequentiam usque in infinitum progrediendum est. Notandum quoque est, quod iij comites sunt, duces iiij, rursus vj comites, duces viij, et in eodem ordine ceteri simili modo vocantur duces sesquitertii comites subsesquitertii.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 10:3)
In hoc quoque propter causam superius dictam non erunt duae medietates neque duae quartae neque duae sextae, sed duae tertiae vel duae quintae vel duae septimae ad priorum similem consequentiam.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superpartiente. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION