라틴어 문장 검색

" Carissima," inquit, " filia et hoc unum tota celata vita, iter mortis ingressus sum et iam medium fere teneo;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:8)
Deluduntur itaque imitatione plagarum et simulatis deprecantium lacrimis placantur et falsa ultione falsus dolor tollitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 14:2)
aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:2)
et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id, quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio adfectuum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 90:4)
removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 223:5)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat, quod simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.48)
simulatum morbum et derisum mimo turpissimo patrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.29)
filius simulabat ictus, pater gemitus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.23)
ferit, post haec quid istas innocens servo manus, donec furentem simulet ac saeva manu intendat arcus meque natumque opprimat?
(세네카, Hercules Oetaeus 7:12)
celanda vis est dira, ne pateant doli.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:13)
qualis iratam metuens novercam creveras falsos imitatus artus, crine flaventi simulata virgo, lutea vestem retinente zona:
(세네카, 오이디푸스 6:19)
tum torva Erinys sonuit et caecus Furor Horrorque et una quicquid aeternae creant celantque tenebrae:
(세네카, 오이디푸스 7:36)
sequitur et Bacchas lacer Pentheus tenetque saevus etiam nunc minas, tandem, vocatus saepe pudibundum extulit caput atque ab omni dissidet turba procul celatque semet (instat et Stygias preces geminat sacerdos, donec in apertum efferat vultus opertos) Laius - fari horreo:
(세네카, 오이디푸스 7:44)
ab inquieto saepe simulatur quies.
(세네카, 오이디푸스 8:19)
quicquid solis pascitur arvis, sive illud Arabs divite silva sive illud inops novit Garamans sive ferocis iuga Pyrenes sive Hyrcani celant saltus, vacuisque vagus Sarmata campis, arcus metuit, Diana, tuos.
(세네카, 파이드라 1:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION