라틴어 문장 검색

ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 7:3)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Pro vitae varietate et pro actionibus explicantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 7:3)
actiones, amicitias, interdum domos totas, quas intravit disposuitque, condecorat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 8:2)
Qualis ratio est, tales et actiones sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 33:1)
Pares autem actiones inter se esse dico, qua honestae rectaeque sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 33:4)
Vita autem honesta actionibus variis constat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 7:4)
Omnes actiones totius vitae honesti ac turpis respectu temperantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:1)
nostra enim actio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 24:2)
In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 12:2)
Secunda de impetu, de actionibus tertia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 14:4)
Primum enim est, ut quanti quidque sit iudices, secundum, ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium, ut inter impetum tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 14:5)
Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:3)
Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, prout illa digna est peti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:5)
Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION