라틴어 문장 검색

versas illuc omnium mentis, dum Vitellius amicorum inimicorumque neglegens fovet aemulum principis labores e convivio prospectantem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장11)
quin et audita est saevissima Vitellii vox qua se (ipsa enim verba referam) pavisse oculos spectata inimici morte iactavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장3)
foedera sociis, Latium externis dilargiri;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장6)
Domitiano aderat animus, sed custodes a Vitellio additi, quamquam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes timebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장9)
ne suas quidem legiones opperiebantur, ut praedae quam periculorum socias.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장5)
mox Servius Tullius sociorum studio, dein Tarquinius Superbus capta Suessa Pometia hostium spoliis extruxere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장7)
sed omnem prolationem ut inimicam victoriae suspectabant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장3)
dein L. Vitellius interficitur, par vitiis fratris, in principatu eius vigilantior, nec perinde prosperis socius quam adversis abstractus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장11)
id bellum quibus causis ortum, quanto externarum sociarumque gentium motu flagraverit, altius expediam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장3)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)
Lectae deinde pro contione epistulae Antonii ad Civilem suspiciones militum inritavere, tamquam ad socium partium scriptae et de Germanico exercitu hostiliter.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장1)
magnificum laetumque tantis sociorum auxiliis ambiri neque indigere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 51장3)
regium illi genus et pace belloque clara origo, ipse e maioribus suis hostis populi Romani quam socios iactabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장4)
socii saepe nostri excindi urbis suas seque cum coniugibus ac liberis cremari pertulerunt, neque aliud pretium exitus quam fides famaque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장7)
qui ubi adventabat furens cunctaque rursus in turbas et exitium conversurus, legiones in Mediomatricos, sociam civitatem, abscessere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION