라틴어 문장 검색

Dumque ibi diu moratur, commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim (ut supra retulimus) popularium quondam turbela discerpti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 2:1)
Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent, expositas semper eius modi rumoribus et patentes, vario animi motu miscente consilia, tandem id ut optimum factu elegit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 4:1)
Utque solent manum iniectantibus fatis, hebetari sensus hominum et obtundi, his illecebris ad meliorum expectationem erectus, egressusque Antiochia numine laevo ductante, prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 12:1)
Sed contra accidentia vir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret abiectius cavens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciverant, ut ad successores officiorum, more poscente, solent transire lictores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 3:1)
Et Paulo quidem, ut relatum est supra, Catenae inditum est cognomentum, eo quod in complicandis calumniarum nexibus erat indissolubilis, mira inventorum sese varietate dispendens, ut in colluctationibus callere nimis quidam solent artifices palaestritae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 4:4)
Confestimque iniquitate rei percitus Malarichus, gentilium rector, collegis adhibitis strepebat immaniter, circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum, aggredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 6:1)
Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
Firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios, obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensus solis ortu iam rutilo, subitus armatorum globus erupit, atque ut solet in dubiis rebus, audentior caesis custodibus, regia penetrata, Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem, densis gladiorum ictibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 31:1)
Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 1:1)
Ubi brevi (sicut solebat) otio cum milite recreatus, ad Tricasinos tendebat, et barbaros in se catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus observabat, alios occupatis habilibus locis, decursu facili proterens, non nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non valebat, gravitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 6:1)
Post variatas itaque sententias plures, cum placuisset per Decem pagos Alamannam aggredi plebem densatis agminibus, tendebat illuc solito alacrior miles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 9:1)
Hinc et deinde nec itinera nec flumina transire posse sine insidiis putans, erat providus et cunctator, quod praecipuum bonum in magnis ductoribus, opem ferre solet exercitibus et salutem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 11:1)
Ubi bellorum inundantium molem umeris suis (quod dicitur) vehens, scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis reducerentur ad loca suspecta, et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret, ac provideret ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 3:2)
Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 17:1)
ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi, sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa, acumine nimio praestans, immensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto iamque maturum audiret, honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION