라틴어 문장 검색

ad eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque curare, ut aedes hospitio . ..
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 161:1)
Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decidi fide vidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 207:1)
Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol3)
Iovis iussu venio, nomen Mercurio est mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol4)
etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter non minus quam vostrum quivis formidat malum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol7)
Huc eo, eri <iussu, eius> sum servos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1228)
ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 44)
tuo facit iussu, tuo imperio paret:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 215)
postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam, video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3102)
ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 155)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)
cum pontifices decressent ita, si neque populi iussu neque plebis scitu is qui se dedicasse diceret nominatim ei rei praefectus esset neque populi iussu aut plebis scitu id facere iussus esset videri, posse sine religione eam partem areae mihi restitui, mihi facta statim est gratulatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 6:1)
Itaque secundum verbi ipsius rationem qui iussus est ' intra Kalendas' pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum vocis facit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 13:1)
alii 'iussus' ita intellegunt, non cum iuberetur eum hoc facere, sed ita administrare, ut etiam iussus erat, secundum desiderium temporum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 637)
Sed cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset Serviusque, ut ante dixi, regnare coepisset non iussu, sed voluntate atque concessu civium, quod, cum Tarquinius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque pecunia sua liberavisset multaque comitate usus iussu Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse consuluit iussusque regnare legem de imperio suo curiatam tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION