라틴어 문장 검색

quaere, novem cur una viae dicantur, et audi depositis silvas Phyllida flesse comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 8:2)
ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, ut modo montanis silva recisa iugis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 120:4)
silva nemus non alta facit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 143:4)
ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles, oraque fontana fervida pulsat aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 151:1)
huc tamen ex illa barbarus urbe fugit, cum bene sit clausae cavea Pandione natae, nititur in silvas illa redire suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 317)
protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictis oppida lata viris, fluminaque et montes et in altis proelia silvis, armaque cum telis in strue mixta sua, deque tropaeorum, quod sol incendent, auro aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captivis addita collis vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
non avis obloquitur, silvis nisi siqua remota aequoreas rauco gutture potat aquas, tristia per vacuos horrent absinthia campos, conveniensque suo messis amara loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 18)
mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis haec mihi cunctandi causa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 27)
"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
intactae fueratis aves, solacia ruris, adsuetum silvis innocuumque genus, quae facitis nidos et plumis ova fovetis et facili dulces editis ore modos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권248)
traxerat aversos Cacus in antra ferox, Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, non leve finitimis hospitibusque malum, dira viro facies, vires pro corpore, corpus grande:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권314)
ait, vocemque secutus impia per silvas ultor ad antra venit, ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권319)
cavit mortales, de Iove crimen habet, mille feras Phoebe silvis venata redibat aut plus aut medium sole tenente diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권103)
"in silva, virgo Tegeaea, lavemur!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권107)
campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras, in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet, ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권140)

SEARCH

MENU NAVIGATION