라틴어 문장 검색

quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 85:1)
valeria lex cum eum qui provocasset virgis caedi securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra quam improbe factum adiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 107:1)
ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo omnis consternata agebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 420:1)
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 424:2)
auream olim atque argenteam Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora victori hosti quam ipsis arma fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 574:1)
datum hoc forsan nomini familiaeque suae, ut adversus maximos conatus Samnitium opponerentur duces spoliaque ea referrent quae insignia publicis etiam locis decorandis essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 575:1)
aedem Quirini dedicavit - quam in ipsa dimicatione votam apud veterem auctorem invenio neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset - ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 665:1)
C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho, securi percussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha4)
legio Campana quae Regium occupaverat obsessa deditione facta securi percussa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XV Periocha2)
occiso Gallorum Insubrium duce, Vertomaro, opima spolia rettulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha11)
illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 329:1)
postero die, ubi primum inluxit, ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 617:1)
spoliis ad multum diei lectis Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum bracchio obiecto a flumine eos excludit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 623:1)
arma, tela, alia parari iubent et vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 684:3)
pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque e lucris meritis donum mittitote deque praeda, manubiis spoliisque habetote;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 128:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION