라틴어 문장 검색

sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile possunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 16:1)
quod tempus non tam stilo quam inquisitioni instituti operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt innumerabiles, datum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 2:2)
nam ut primum lingua esse coepit in quaestu institutumque eloquentiae bonis male uti, curam morum, qui diserti habebantur, reliquerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 14:3)
nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 45:3)
hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 68:2)
hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 203:1)
peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 203:2)
ideoque optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quanquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 307:1)
quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, cura musices, quantum illa recipiebat aetas, defuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 351:3)
et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas, et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 407:4)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 22:2)
licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 23:2)
illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 25:1)
namque ea causa vel maxima est, cur optimo cuique praeceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent, quod inutile non sit imitari, aut si quid erraverint, statim corrigentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION