라틴어 문장 검색

in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 23:5)
At stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 34:2)
Hoc aliquis inter illa numerat, quae videmur inopinata omnibus dicere, παράδοξα Graeci vocant, et ait :
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 11:1)
Subita aliqua et universa voce feriuntur aures meae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:2)
His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:2)
His imperitorum feriuntur oculi omnia subita, quia causas non novere, mirandum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:3)
Hoc vero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:3)
In subitas tempestates hibernisque maiores agitur aestiva tranquillitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:6)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
Deest illis oratorius vigor stimulique, quos quaeris, et subiti ictus sententiarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 8:4)
subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:2)
Id agendum est, ne quid nobis inopinatum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 4:3)
dicebas securum fore, etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto navem meam mari raperet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 18:5)
Aliquod enim experimentum animi sumpsi subito;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 5:1)
Phoebum nefandae stirpis auctorem vocas, quem nocte subita frena revocantem sua caelo expulistis?
(세네카, 아가멤논 6:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION