라틴어 문장 검색

Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversus Gallos pugnaturum rem divinam dimicandi gratia fecisse postridie Idus Quintiles, item apud Cremeram multisque aliis temporibus et locis post sacrificium die postero celebratum male cessisse conflictum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 23:1)
Latii vero veteres incolae, quia nihil iam tum discere ab Aegypto licebat, ad quam nullus illis commeatus patebat, morem Graeciae in numerandis diebus secuti sunt, ut retroversum cedente numero ab augmento in diminutionem conputatio resoluta desineret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 40:1)
Ideo autem his duobus signis quae portae solis vocantur, Cancro et Capricorno, haec nomina contigerunt, quod Cancer animal retro atque oblique cedit, eademque ratione sol in eo signo obliquum, ut solet, incipit agere retrogressum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:1)
et, si tantae dissertationi sermo non cesserit, promitto fore ut Virgilius noster pontifex maximus adseratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 16:3)
unde meminerit Eustathius primum sibi locum ad disserendum omni alia professione cedente concessum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 21:3)
Quicum contendisti scriptor, hunc spectator subleva.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 8:4)
Cedo nunc siccum illud genus elocutionis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 11:1)
Cedo igitur, Eustathius ait, Virgilianum volumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum versuum promptius ammonebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:1)
Omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori, — Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 5:4)
Quaesitaeque nocent artes, cessere magistri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 13:3)
Roscida noctivagis astris labentibus Phoebe, Pulsa loco cessit concedens lucibus altis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 12:3)
Sed Eustathio iam cedo, cui praecipui consulendi locum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 26:2)
Cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 18:2)
ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)
Hinc facilius, ait, vel inperitos nandi mare sustinet, cum fluvialis aqua quasi infirma et nullo adiumento fulta mox cedat et in imum pondera accepta transmittat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION