라틴어 문장 검색

Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterat, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, inpositaeque simulachro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo quod Pantheum dicitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 18:1)
Nam praeter philosophiae et astronomiae amplam illam copiam, de qua supra disseruimus, non parva sunt alia quae traxit a Graecis et carmini suo tamquam illic nata conseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 2:3)
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri, et pugnam sperate parati.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 4:1)
Diximus autem superius eos qui amplas domus antiquitus faciebant locum ante ianuam vacuum relinquere solitos, qui inter fores domus et viam medius esset.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 19:1)
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri et pugnam sperate parati, aut, ut Homerus brevius et expressius dixit, Νῦν δ’ ἔρχεσθ’ ἐπὶ δεῖπνον, ἵνα ξυνάγωμεν ἄρνα.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 23:2)
Ipse me, aiebat, mendicum fecit ex divite et pro ampla domo in dolio fecit habitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:3)
Habes et hoc exemplum non dissonum, quod potentior mola ampliora grana confringit, integra illa quae sunt minutiora transmittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 6:1)
Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, humorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt, sed non calvitio carent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:4)
Quod genus apud popinatores pleraque scitamentorum cernimus proposita ampliore specie quam corpore:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:3)
Sed cum iam soli possent superesse nocentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:54)
sed nocte sopora, Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes, Atria cognati pulsat non ampla Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:2)
Sed Caesar, in omnia praeceps, Nil actum credens, cum quid superesset agendum, Instat atrox:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:17)
Pro, quanta est gloria genti, Iniecisse manum fatis, vitaque repletos, Quod superest, donasse deis!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:36)
superest telo post vulnera cursus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:37)
Egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnes Bellorum casus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION