라틴어 문장 검색

Ita aliorum bono studeas, ne te illorum interea aut vultibus aut voluntatibus mancipio dedas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:21)
Et caveat imprimis quivis a consortio hominum iracundorum, et qui facile inimicitias suscipiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:48)
Neque recipienda est opinio quorundam ex scholasticis, bellum iuste suscipi non posse, nisi ob iniuriam aut provocationem praecedentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:6)
Hoc genus periculi maxime timendum, cum reginae liberos ex priore marito susceperunt, aut in adulterio degunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:6)
Romani, quanquam pro magno decore imperatoribus apud eos fuerit si fines imperii ipsorum protulisset, tamen ob hanc caussam, ut fines proferentur, nunquam bella susceperunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:5)
Talia fuerunt bella quae a Romanis suscepta erant ad Graeciam in libertatem vindicandam;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:10)
Huiusmodi enim homines profligati instar erronum degent, nec operi accingent, sed otio se dedent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:13)
Annon vides ficta illa pretia quibus gemmae et huiusmodi rariora aestimantur, et quam inania opera suscipiantur ad ostentationem meram, ut usus aliquis divitiarum magnarum videri possit?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:14)
Qui inter strenuos et negotiis pares eminere studet magnum profecto suscipit privinciam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:5)
Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inventa acuet et excitabit, eo quod plurimi huiusmodi inventis potius se dedent quam lucro tam exili, quale diximus, ex usuris acquiscere, praesertim cum lucro iampridem maiori ex iisdem assuevissent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:12)
Suscipiuntur complura negotia et inventa mala, et petitiones privatae bonum corrumpunt publicum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:2)
Suscipiuntur etiam complura negotia in se bona, sed animo bono.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:3)
Imo et alii tam male fide agunt ut petitiones suscipiant consilio deliberato eas destituendi, quo competitori aut adversario gratificentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:8)
Quatenus vero ad negotiorum subsidium, huc spectat, ut accuratiore iudicio res et suscipiantur et disponantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:5)
Insuper in actionibus magnis quae sumptibus et periculo privatorum suscipiuntur, ingenia iactabunda vivacius negotia impellunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION