라틴어 문장 검색

Hujus tamen faciem desudantem in lacrymas, lacrymarum flumine crederes naufragari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:6)
Cignei tamen crinis candor dedignatus liliorum supplicare candoribus, contradictoriam jactitabat albedinem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:8)
Aetas vero meridianam [0473D] tendebat ad horam, vitae tamen meridies in nullo pulchritudinis obviabat amori;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:3)
Aureus tamen crinis gratiori igne flammantior, aureo diademati indignando videbatur praestare subsellia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:6)
Staturae tamen humilitati, gratia pulchritudinis venerat in patronum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:2)
Hujus crinis tanta [0475B] fuerat forficis demorsione succisus, ut apocopationis figura fere in vitium transmigraret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:4)
De contingentibus igitur nihil omittens, [0476A] in me finem proprium consecuta, prout valeo brachium meae potestatis extendere, eos vindicta vitio respondente percutiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:6)
Sed quia excedere limitem meae virtutis non valeo, nec meae facultatis est, hujus pestilentiae virus omnifariam exstirpare, meae possibilitatis regulam prosecuta, homines praedictorum vitiorum anfractibus irretitos anathematis cauteriabo charactere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:7)
His vitiorum morbis nemo medicinalibus instat remediis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:8)
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore, Verbere si quis ea subtili verberet ictu, Suscitet atque manus tractu delibet amico, Aeris exhausti tractu sociata profundo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:7)
Cum quaevis gratia nobilitatis blandiretur naturae, cum suis muneribus amicaretur prudentia, cumque magnanimitas erigeret, largitas erudiret, tamen, quia [0478B] universa massa modici fermenti asperitate laborabat, unius virtutis occidens, caeterarum virtutum orientem funditus nubilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:3)
Cumque Largitas ad suum alumnum ista spectare videret convitia, non audens defensionis pallio ejusdem vitia colorare, cum humili capitis demissione decidua, ad lacrymarum confugit remedia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:5)
Qui, quamvis umbratili credulitatis deceptus imagine, meis se credat commilitare comitiis, hominesque histrionali prodigalitatis figuratione decepti, in eo Largitatis odorent vestigia, tamen a nostrae amicationis beneficio longa relegatione suspenditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:23)
facies tamen juvenili expolita planitie, nulla erat senectutis exaratione sulcata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:3)
Quod benigne annuit, sub hac tamen conditione ut obsides ei darentur, ne aliqua injuria aut vis, sicut Belegrave, a tanta multitudine fieret Walterus filius Waleramni de Bretoil castello, quod est juxta Belvatium, et Godefridus [0396A] Burel de Stampis, duci obsides constituti et dati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION