라틴어 문장 검색

Mihi autem familiare est omnes cogitationes meas tecum communicare, isdemque te vel praeceptis vel exemplis monere, quibus ipse me moneo;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 7:1)
Nam cum vir gravissimus doctissimus disertissimus, super haec occupatissimus, maximae provinciae praefuturus, tanti putes scripta nostra circumferre tecum, quanto opere mihi providendum est, ne te haec pars sarcinarum tamquam supervacua offendat!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 2:1)
Haec tibi scripsi, quia de omnibus quae me vel delectant vel angunt, non aliter tecum quam mecum loqui soleo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 12:1)
Vitassem iam dudum ne viderer argutior, nisi proposuissem omnes angulos tecum epistula circumire.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 41:1)
Habes uxorem tecum, habes filium;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 18 1:2)
Permultum interest mea te ostentare, tecum circumire.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:2)
Ea est auctoritas tua, ut putem me efficacius tecum etiam meos amicos rogaturum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:3)
Nam ille quoque praecipuam se voluptatem ex amicitia tua capere profitetur, certatque tecum honestissimo certamine mutuae caritatis, quam ipsum tempus augebit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 2:1)
Volo enim proxima quaeque absolutissima videri, et ideo iam nunc contra istum librum faveo orationi, quam nuper in publicum dedi communicaturus tecum, ut primum diligentem tabellarium invenero.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 3 2:2)
Accedit quod tibi certamen est tecum:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:2)
Haec ego tecum quae cotidie mecum, ut desinam mecum, si dissenties tu;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 3:1)
aedifico enim iam ratione quia tecum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 1:3)
Ipse igitur exhibes negotium tibi qui elicis et invitas, ut quam plurima communicare tecum velim.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 18 1:2)
communis haec mihi tecum, quamquam in diversissima parte terrarum, querela est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 2:4)
Postquam a te recessi, non minus tecum, quam cum ad te fui.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 31 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION