라틴어 문장 검색

Tellus Epidauria per te clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:7)
hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis). At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Gnosiacas iuvere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:6)
neque enim coniunctior ulla Cecropidis hac est tellus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:8)
"Di te summoveant, o nostri infamia saecli, orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 9:7)
" Vix dixerat, insilit undis consequiturque rates, faciente cupidine vires, Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:34)
Vota Iovi Minos taurorum corpora centum solvit, ut egressus ratibus Curetida terram contigit, spoliis decorata est regia fixis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 15:1)
pennas adspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 23:4)
Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis mitis habebatur, iam lamentabile Athenae pendere desierant Thesea laude tributum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 27:1)
Tyndaridae gemini, spectatus caestibus alter, alter equo, primaeque ratis molitor Iason, et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:2)
quod casus ab illo vertit in inmeriti fatum latrantis et inter ilia coniectum tellure per ilia fixum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 42:2)
Gaudia testantur socii clamore secundo victricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentem mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum esse putant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:1)
molli tellus erat umida musco, summa lacunabant alterno murice conchae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:2)
Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 64:6)
furcas subiere columnae, stramina flavescunt, aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:4)
Est locus extremis Scythiae glacialis in oris, triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 81:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION