라틴어 문장 검색

Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, volnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 420:1)
Itaque inprovisa res ingentem iniecit terrorem, postquam inter Aetolos Eleosque Romana signa atque arma cognovere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 481:1)
eam inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adveniens cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 486:1)
nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu, et minus iuventutis erat unde scriberent milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 566:1)
crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 589:1)
iam primos occupaverat equestris terror;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 620:1)
pugnantisque - quod nisi in vetere exercitu et duci veteri haud facile est - inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 621:2)
bellum gereret - audendum ac novandum aliquid inprovisum, inopinatum, quod coeptum non minorem apud cives quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu verteret - litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos, quid pararet, edocet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 643:1)
Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam fuerat quadriennio ante, cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 650:1)
ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 293:1)
Sed adventum Scipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum, terrorque inde ac desperatio invaserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 312:1)
itaque pulsus eques qui primus se hosti obtulerat terrorem intulit levi armaturae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 340:2)
vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 442:1)
nempe in eodem terrore erimus in quo nuper fuimus, cum Hasdrubal in Italiam transcendit, quem tu, qui non solum Carthaginem sed omnem Africam exercitu tuo es clausurus, e manibus tuis in Italiam emisisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 635:1)
ad hoc maior ignotarum rerum est terror;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 669:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION