라틴어 문장 검색

nam perhibent olim crudeli peste coactam Androgeoneae poenas exsolvere caedis electos iuvenes simul et decus innuptarum Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:1)
an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui respersum iuvenem fraterna caede secuta?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:9)
nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe vago victor certamine cursus flammea praevertet celeris vestigia cervae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 16:1)
testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, quae passim rapido diffunditur Hellesponto, cuius iter caesis angustans corporum acervis alta tepefaciet permixta fiumina caede.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 20:1)
nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, alta Polyxenia madefient caede sepulcra, quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, proiciet truncum submisso poplite corpus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 22:1)
Sed stupor subsequentis tonitrui terrore cessavit.
(단테 알리기에리, Epistolae 21:4)
5. Vos autem divina iura et humana transgredientes, quos dira cupiditatis ingluvies paratos in omne nefas illexit, nonne terror secunde mortis exagitat, ex quo, primi et soli iugum libertatis horrentes, in romani Principis, mundi regis et Dei ministri, gloriam fremuistis, atque iure prescriptionis utentes, debite subiectionis officium denegando, in rebellionis vesaniam maluistis insurgere? 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:1)
Atqui si male ausa rependere vobis terrori non est, territet saltim obstinata precordia quod non modo sapientia, sed initium eius ad penam culpe vobis ablatum est. 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:8)
2. Inclyta vestre Magnificente laus, quam fama vigil volitando disseminat, sic distrahit in diversa diversos, ut hos in spem sue prosperitatis attollat, hos exterminii deiciat in terrorem.
(단테 알리기에리, Epistolae 91:1)
- Caedes Braddockiana.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.6)
Caedes tam infinita facta, ut milites veterani, se stragem terribiliorem nunquam vidisse confiterentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.40)
In hoc praelio, pro numero pugnantium, caedes major utrinque facta, quam in ulla alia pugna, quae totius belli spatio obtigit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.44)
Hostes, contra, qui Novum jam Eboracum aliasque regiones impune tenebant, et, quocumque libuit, liberrime vagabantur, omnibus rebus necessariis plene ornati instructique, hominum multitudine longe praestabant, atque terrorem maximum, quacumque incedebant, incolis incutiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.45)
Indos, intra fines Americanos, caedes, incendia, foedaque alia permulta facientes, funditus superavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.107)
Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,cum recte tractent alii, laudare maligne,ille per extentum funem mihi posse uidetur ire poeta meum qui pectus inaniter angit,inritat, mulcet, falsis terroribus implet,ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
(호라티우스의 두번째 편지, 193)

SEARCH

MENU NAVIGATION