라틴어 문장 검색

Sepe autem, Deus scit, in tantam lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus excessis ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pactione inter inimicos Christi christiane vivere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 2:4)
Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum mihi superesset consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem quandam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos atque monachos gentibus longe seviores atque peiores.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:1)
non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo superfluus esse auribus eorum qui non possunt capere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:22)
nec Sibyllae vel Virgilii vaticinia spiritualis doctor Augustinus sanctorum prophetiis inserere timuit, attendens illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:6)
Quod de philosophis quoque et quibusdam gentilibus quantumvis infidelibus, seu nostrae fidei inimicis, manifesta docetur ratione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:12)
Restat itaque nunc nobis post auctoritatum fundamentum, fulcimenta superinducere rationum, maxime ideo ne verbositas inimicorum Christi nostrae insultet simplicitati, qui cum aliquos idiotas aut minus eruditos Christianos inductionum suarum laqueis praepedierint, summae id sibi gloriae ascribunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:18)
Sufficit autem nobis quocunque modo summorum inimicorum robur dissipare, praesertim cum alio modo non possumus, nisi has quas noverunt rationes ex ipsorum artibus afferamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:10)
Itaque quoniam rursus esse non dubito in numero nostro quosdam a quibus non solum possit expositum capi, sed et antequam exponatur intelligi, non fraudabo eos qui possunt capere dum timeo superfluum esse auribus eorum qui non possunt capere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:17)
vel quia poterat tunc ei Pater exhibere legiones illas, per quas ab inimicis liberaretur, quod tunc minime oportebat, cum tunc ad patiendum opportune veniret, sicut antea praedictum fuerat, vel a Deo dispositum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:7)
Cumque tam conspicuis in Christo et ecclesia emineret bonorum actuum ornamentis, eius patientiam, sicut et sancti Iob, aggressus est experiri inimicus humani generis, qui eo bonis iustius invidet quo appetitu bonae voluntatis caret.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:7)
Quoniam si illa sanctae animae invisibilis et illocalis praesentia alicuius famulantium spurcitia offendatur, timendum est , quod propheta terribiliter comminatur:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:6)
Nam antequam amor sit ex utraque parte libratus, nulla est angustia maior, quia semper timet amans ne amor optatum capere non possit effectum, nec in vanum suos labores emittat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:2)
Vulgi quoque timet rumores et omne quod aliquo posset modo nocere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:3)
Sed et si pauper ipse sit, timet ne eius mulier vilipendat inopiam;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:5)
si turpis est, timet ne eius contemnatur informitas vel pulchrioris se mulier annectat amori;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION