라틴어 문장 검색

Nam et rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum ministerium commodasse, stipulatusque de Marciano quinquaginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui titulus a vita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 23:3)
'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:1)
titulo tunc crescere posses, nunc per te titulus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:160)
hic autem scito quod positum est supra in titulo DeAmicitia Malorum Hominum Vitanda, et eciam in titulo supra De AmicitiaAvari vel Cupidi Vitanda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:15)
qui sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장5)
in libris, quos de arithmetica institutione conscripsimus, inde titulum quoque petitum esse veri simile est, qui legitur in codice Bamb. HI. N. 13 (d) ante titulorum indiciem libri II de inst.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:2)
2. Verum rex pro animi sui magnitudine aleam statim iecit, et incommodis se ex omni parte prodentibus recte appensis, et satis gnarus interregnum aut tituli suspensionem leges regni non permittere, sive amori erga familiam suam reliqua posthabens, sive titulum illum praeoptans qui sese sisteret maxime liberum et independentem, quin et natura atque animi constitutione minime in longum prospicere solitus, sed veluti fortunam ut apud se per diem mereretur conducere, titulo Lancastriae tanquam principali niti decrevit, reliquis autem duobus (videlicet nuptiarum et armorum) pro adminiculis tantummodo uti, priore ad secretam invidiam leniendam, posteriore ad murmura et contradictiones apertas compescendas, minime oblitus ipsum illum titulum Lancastriae per tres continuas regum successiones valuisse atque plane perpetuari potuisse nisi per iudicii debilitatem in principe postremo regnante defecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 6:1)
Unde Aristarchus grammaticae rei dumis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris, ubi non numquam imperfecte Tullium reprehendit, sillographos imitatus, scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania frementem leonem trepidulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 16:1)
quin potius scrutare Dei signacula in ipso fonte vetustatis, percurre scrinia primi scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur, fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix, nec sago clangore loquax et stridula cornix rem docuere Dei, sed coram proditus ipse, ipse Deus trepidum mortalem mitis amico inbuit adloquio seque ac sua summa retexit, nimirum meminit scriptor doctissimus illo orbis principio non solum nec sine Christo informasse Patrem facturae plasma novellae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 392)

SEARCH

MENU NAVIGATION