라틴어 문장 검색

sunt tria nempe simul, lux et calor et vegetamen, una eademque tamen rota sideris indiscretis fungitur his, uno servat tot munera ductu et tribus una subest mixtim substantia rebus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 124)
"ipse opifex mundi terram, mare, sidera fecit, condidit ipse hominem lutulenta et membra coëgit, effigians quod morbus edat, quod crimine multo sordeat, informi tumulus quod tabe resolvat."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 138)
angelus illud degener infami conceptum mente creavit, qui prius augustum radiabat sidus et ingens ex nihilo splendor nutrito ardebat honore.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 151)
illum sideribus caput inmiscere propinquis, hunc in caenosas subito cecidisse paludes, omnibus una subest natura, sed exitus omnes non unus peragit placitorum segrege forma, haud secus ac si olim per sudum lactea forte lapsa columbarum nubes descendat in arvum ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps praetendit lentoque inlevit vimina visco, sparsit et insidias siliquis vel farre doloso, inliciunt alias fallentia grana, gulamque innectunt avidam tortae retinacula saetae, molle vel inplicitas gluten circumligat alas, ast aliae, quas nullus amor prolectat edendi, gressibus innocuis sterili spatiantur in herba suspectamque cavent oculos convertere ad escam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1216)
aeterna nox illic latet expers diurni sideris;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.76)
"sidera pace vigent, consistunt ferrea pace."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1219)
has inter species smaragdina gramine verno prata virent volvitque vagos lux herbida fluctus, te quoque conspicuum structura interserit, ardens chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1248)
ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas talia voce refert:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:9)
Talia iactanti stridens Aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:1)
cernes urbem et promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:4)
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:17)
Et iam nox umida caelo praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 1:6)
Ille, dolis instructus et arte Pelasga, sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:10)
Ille simul manibus tendit divellere nodos, perfusus sanie vittas atroque veneno, clamores simul horrendos ad sidera tollit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:14)
ferit aurea sidera clamor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION