라틴어 문장 검색

Ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex navibus expositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 76:1)
tormenta machinasque et advexerat secum, et ex Sicilia missa cum commeatu erant, et nova in armamentario, multis talium operum artificibus de industria inclusis, fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 488:1)
deductisque navibus - et iam veris principium erat - machinas tormentaque, velut a mari adgressurus Uticam, imponit, et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam converteret hostium animos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 48:2)
qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum versae aut ita adpulsae muris ut pro aggere ac pontibus praebere ascensum possent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 112:1)
Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant, sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 178:1)
conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 249:1)
Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 535:2)
Magna tormentorum etiam vis, ut missilibus procul arcerent hostem, idoneis locis disposita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 53:1)
nam et trium iunctarum classium naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secure portabant, et agri adfatim materiae praebebant ad nova molienda opera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 188:2)
tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 329:3)
inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinare animos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 203:1)
de Pisistrato aliisque quaestiones tormentis habitae et sumptum supplicium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 355:2)
nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis nobisque in hiemem expediendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 413:1)
hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari viderent, non tulere obsidionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 605:1)
ii procul clamore pavido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 319:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION