라틴어 문장 검색

occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras et Iovis arcanis Minos admissus habentque Tartara Panthoiden iterum Orco demissum, quamvis clipeo Troiana refixo tempora testatus nihil ultra nervos atque cutem morti concesserat atrae, iudice te non sordidus auctor naturae verique.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 282)
Mercuri, nam te docilis magistro movit Amphion lapides canendo, tuque testudo resonare septem callida nervis, nec loquax olim neque grata, nunc et divitum mensis et amica templis, dic modos, Lyde quibus obstinatas adplicet auris, quae velut latis equa trima campis ludit exsultim metuitque tangi nuptiarum expers et adhuc protervo cruda marito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 111)
sectantem levia nervi deficiunt animique;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:15)
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias Musa supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda per medium frigus, sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbum sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, qui caput et stomachum supponere fontibus audent Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 151)
quod libelli Stoici inter Sericos iacere pulvillos amant, inlitterati num minus nervi rigent minusve languet fascinum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 85)
"cum mihi Cous adesset Amyntas, cuius in indomito constantior inguine nervos quam nova collibus arbor inhaeret."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 129)
sine nervis altera quidquid conposui pars esse putat similisque meorum mille die versus deduci posse.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.2)
Massica si caelo suppones vina sereno, nocturna siquid crassi est tenuabitur aura et decedet odor nervis inimicus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:3)
nempe tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque duceris ut nervis alienis mobile lignum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:20)
vides igitur amplissimis ex familiis homines, quod sine nervis sunt, tibi paris non esse.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 1:3)
quam ob rem *̓επιχάρμειον illud teneto, nervos atque artus esse sapientiae non temere credere, et, cum tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrectatorum atque adversariorum rationes et genera cognoscito.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 8:6)
et plane sic contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 4:2)
quae ut esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 25:2)
mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:4)
non hercule magis quam nervorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 125:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION