라틴어 문장 검색

ea autem si duplicia aut triplicia facta fuerint, uti percolationibus transmutari possint, multo salubriorem et suaviorem aquae usum efficient;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장70)
habent enim et in imo et in summo duplices ordines orbiculorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장26)
Sin autem magis altis locis erit praebendum, in eiusdem rotae axe involuta duplex ferrea catena demissaque ad imum libramentum conlocabitur, habens situlos pendentes aereos congiales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장14)
percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis, circa tegatur machina tota.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장14)
Si vero ter eum totum contineat et eius mediam partem vel tertiam vel quartam, dicetur triplex sesqualter, triplex sesquitertius, triplex sesquiquartus et eodem modo in ceteris;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:10)
Propter quod opus fuit homini duplici directivo secundum duplicem finem:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:20)
"haec post assurgit duplicemque supervenit aream porticus ipsa duplex, duplici non cognita plaustro;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem77)
Nec me pastoris Hiberi forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:8)
Verum tantam esse locorum distantiam ut nullae maritimae copiae a se apparandae et cogendae nisi duplici sumptu instrui possint et duplici etiam (ad minimum) mora quam posset fieri a regibus quorum territoria magis essent propinquo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:3)
Hoc igitur cum in terminis aequalibus feceris, ex his qui nascentur, duplices erunt, de quibus duplicibus si idem feceris, triplices procreantur et de his quadruplices atque in infinitum omnes formas numeri multiplicis explicabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:13)
nam duplex hodie facinus feci, duplicibus spoliis sum adfectus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 42)
duplicem aut latam, ut duplici aptantur dentalia dorso, item at duplex agitur per lumbos spina:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6555)
duplici squama et auro id est duplicibus squamis aureis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7041)
duplex spina aut re vera duplex, aut lata, ut "duplicem gemmis auroque coronam", item "et duplici aptantur dentalia dorso".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 871)
duplicem amictum id est abollam, quae duplex est, sicut chlamys:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4211)

SEARCH

MENU NAVIGATION