라틴어 문장 검색

Breuem replere non ualentis ambitum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 5:1)
Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut diuitiis affluant elaborant, alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:9)
Num enim uidentur errare hi qui nihilo indigere nituntur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:5)
Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem ualeant peruenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:2)
Quodsi neque id ualent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:4)
— Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, et hoc erat quod promittere uidebantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:19)
nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes alieno potius praesidio faciunt indigentes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:30)
An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:1)
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:1)
An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:7)
Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:19)
— Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus amminiculis indigebit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:6)
— Prorsus, inquam, nihil ualeret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:25)
— Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet alius que, cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:7)
Possunt enim mala, quae minime ualerent si in bonorum efficientia manere potuissent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION