라틴어 문장 검색

nunc videri esse amotum de industria, qui, si ea quae scripsisset praesens diceret et arguere coram et, si quid vani adferret, argui posset, ad liquidum veritas explorata esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 81:1)
accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia, cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque impositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 356:1)
adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 359:1)
ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 481:1)
ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum Aetolis rex, quid deinde fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 551:1)
hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus impulerant in spem Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 556:1)
quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse, dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 575:1)
Aetolorum vana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem vero non ut prudentem tantum virum sed prope vatem omnium, quae tum , admirari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 182:1)
summa virium speique eius in Aetolis fuit, gente vanissima et ingratissima, ut vos prius experti estis, nunc Antiochus experitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 213:2)
) et spes forte oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege Antiocho veniens implevit expectatione vana multitudinem, terra marique ingens parari bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 338:1)
itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vana facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 464:1)
haec ne pro veris audirentur, animus errore et spe vana praeoccupatus fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 117:1)
tandem sub noctem vano incepto cum abstitissent, Teum postero die accessere, et in portu qui ab tergo urbis est - Geraesticum ipsi appellant - navibus constitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum emisit milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 315:1)
quod non vanum ei consilium fuisset ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, ad accipiendos commeatus aptius visum esset Romanis in eum portum, qui ante urbem est, classem transire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 325:1)
ceterum vana illa res verae mox cladis causa fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION