라틴어 문장 검색

Revera non poterat Deus conditum ei merum mittere et ex oleo cibos et carnes confusione mutatas?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:4)
Non iratus est cocis - lautioris enim mensae consuetudinem non habebat - sed farina desuper iacta amaritudinem dulcoravit eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Merra.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:7)
Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:41)
Equi per horarum momenta mutantur tam nitidi, tam feroces, ut illum Thracii regis putes esse germanum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:22)
"At nunc plerasque videas armaria stipare vestibus, tunicas mutare cotidie et tamen tineas non posse superare."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:31)
"Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:107)
nobis adhaerere Deo bonum est, ponere in domino spem nostram, ut, cum paupertatem istam caelorum regna mutaverint, erumpamus in vocem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:10)
certe Moyses, dux Israhelitici populi, centum viginti annos habebat et Sephoram non mutavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:10)
Omnes paene virtutes corporis mutantur in senibus et increscente sola sapientia decrescunt ceterae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:10)
Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:21)
en rerum in nobis ordo mutatus est et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:14)
Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:2)
intellegeres illum non emori, sed migrare, et mutare amicos, non relinquere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:12)
"Quot monasteria capta, quantae fluviorum aquae humano cruore mutatae sunt!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:19)
O felix paenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem .sententiam domini confesso errore mutavit!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION