라틴어 문장 검색

Itaque Androsthenes, praetor Thessaliae, cum se victoriae Pompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in rebus adversis, omnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogit portasque praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit, ut sibi subsidio veniant:
(카이사르, 내란기, 3권 80:4)
Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장6)
Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur. Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 16장4)
Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장1)
Hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis, ut litteras ad Caesarem deferat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 45장3)
Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장2)
"Haec ut intellegatis," inquit, "a me sincere pronuntiari, audite Romanos milites." Producit servos,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장8)
Facilius in servis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장11)
Facilius in seruis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius is succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 2:4)
Des tangs, consentientibus omnibus viris doctis, in introductione sua animadvertit, Celsi aetate parum abfuisse quill Romae universa medicina penderet a medicis graecis seu liberis, seu servis.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.74)
Facilius in servis, quam in liberis tollitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 2:6)
omnes paenituit pretii venumque redibat, dum vendi potuit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:23)
qui servi non est admissus in usum, suscipitur regnis, et quem privata ministrum dedignata domus, moderantem sustinet aula.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:86)
propriae solacia sorti communes vult esse notas et venditus ipse vendere cuncta cupit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:120)
vendentis certe pudeat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:124)

SEARCH

MENU NAVIGATION