라틴어 문장 검색

festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장3)
Nocturnis consiliis armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 42장3)
vigilando, agundo, bene consulundo prospere omnia cedunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장51)
Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장7)
Igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxime festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장5)
Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique omnibus modis festinare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장4)
Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequum locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장7)
Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cauere tamen, necubi hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장5)
Ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장7)
Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris corruperant et animo cupienti nihil satis festinatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장18)
Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장1)
Deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxima cura ultum ire iniurias festinat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장2)
Equites peditesque repente signo dato alii uulgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장3)
Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장1)
contra haec oppidani festinare, parare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION