라틴어 문장 검색

litore externo, procul a paternis occidens regnis tumuloque vili tectus ignotas iacet inter umbras.
(세네카, 메데아 10:22)
fratrem, Meleagre, matris impius m actas morerisque dextra matris iratae, meruere cuncti morte quod crimen tener expiavit Herculi magno puer inrepertus, raptus, heu, tutas puer inter undas, ite nunc, fortes, perarate pontum fonte timendo.
(세네카, 메데아 10:29)
[ustus angustas vagus inter undas.
(세네카, 메데아 10:34)
ego inter auras aliti curru vehar.
(세네카, 메데아 15:37)
en qui Britannis primus imposuit iugum, ignota tantis classibus texit freta interque gentes barbaras tutus fuit et saeva maria, coniugis scelere occidit;
(세네카, 옥타비아 1:10)
Frustra parentis invocas manes tui, miseranda, frustra, nulla cui prolis suae manet inter umbras cura:
(세네카, 옥타비아 3:1)
melius latebam procul ab invidiae malis remotus inter Corsici rupes maris, ubi liber animus et sui iuris mihi semper vacabat studia recolenti mea.
(세네카, 옥타비아 6:2)
Pulcrum eminere est inter illustres viros, consulere patriae, parcere afflictis, fera caede abstinere tempus atque irae dare, orbi quietem, saeculo pacem suo.
(세네카, 옥타비아 7:37)
iuventa gignitur, luxu otio nutritur inter laeta Fortunae bona.
(세네카, 옥타비아 9:5)
manet inter umbras impiae caedis mihi semper memoria, manibus nostris gravis adhuc inultis:
(세네카, 옥타비아 9:34)
et ipse lateri iunctus atque haerens tuo sublimis inter civium laeta omina incessit habitu atque ore laetitiam gerens princeps superbo:
(세네카, 옥타비아 10:22)
laeta nam postquam dies 'sideribus atris cessit et nocti polus, inter Neronis iuncta complexus mei somno resolvor;
(세네카, 옥타비아 11:2)
inter tubarum saepe terribilem sonum sparsam cruore coniugis genetrix mei vultu minaci saeva quatiebat facem, quam dum sequor coacta praesenti metu, diducta subito patuit ingenti mihi tellus hiatu;
(세네카, 옥타비아 11:6)
Octaviae discidia planxerunt sacros inter penates fratris et patrium larem.
(세네카, 옥타비아 11:18)
ut alta ventos semper excipiunt iuga rupemque saxis vasta dirimentem freta quamvis quieti verberat fluctus maris, imperia sic excelsa Fortunae obiacent.
(세네카, 오이디푸스 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION