라틴어 문장 검색

) si enim res se ita habeat ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut insano an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 73:3)
Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et quidem sic quosdam inter sese non solum similes sed undique perfecte et absolute ita pares ut inter eos nihil prorsus intersit, et eo quidem mnumerabiles ** itemque homines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 75:1)
deinde postulas ut, si mundus ita sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 75:2)
nihilo enim magis adsentirer hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 79:3)
veri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 79:6)
Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum visa in animos inprimantur, non vos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 79:7)
si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus adsensus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:5)
mihi porro non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id est numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:8)
Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 81:5)
an in eo auctoritas nihil obest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 81:6)
Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:5)
tum ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius modi quadam oratione sum exorsus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 87:2)
'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 87:3)
nihil enim arbitror posse percipi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:10)
nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION