라틴어 문장 검색

bellum adversus Philippum non magis communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt quam utrique suas causas belli habuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 251:1)
cum legatus Atheniensium quantum poterat gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset, imploratos adversus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 260:1)
igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentes, questus deinde Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere ut Argos habeant,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 263:1)
venerunt Macedones a Philippo mille et quingenti et Thessalorum equites quadringenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 301:1)
cum me ipse respexi, eum me esse spero, cui et publice, sicut ceteris Lacedaemoniis, vobiscum vetustissimum foedus sit et meo nomine privatim amicitia ac societas, nuper Philippi bello renovata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 358:1)
nam et ipsis vocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupavi, et accepi cum Philippi partium, non in vestra societate esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 360:4)
iam feceram haec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello adversus Philippum accepistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 368:1)
nam quid minus conveniret quam eos qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 376:1)
an, ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi deducantur, curae erit nobis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 378:1)
at enim cum Philippo Argivi senserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 379:1)
thessalos et Phocenses et Locrenses consensu omnium scimus partium Philippi fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 381:1)
nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti et cum Philippo, hoste nostro, non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 389:2)
praefectum eius, pepigisti et ut bellum adversus nos gerens mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, tutiorque Macedoniae ora quam promunturium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 391:1)
cum Philippo non ante desitum bellari quam omnibus excederet Graeciae urbibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 483:2)
eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque , quae aut ipsius Philippi aut praefectorum eius licentia in civitatibus facta erant, cum suae factionis hominum vires augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 549:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION