라틴어 문장 검색

Haec enim tutior et certior est insitio, quoniam, etsi proximo vere non comprehendit, sequente certe, cum increvit, coniungi cogitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 13:3)
Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:4)
Sed quamcunque arborem severis, eam biennio proximo putare non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:3)
Cetera putationis ratio talis est, ut veteres palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes recidantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 26:1)
si gracilis, trunco proximi, si mediocris, medii;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 26:3)
quoniam ultimus palmes plurimum fructum affert, proximus minimum vitemque exhaurit atque attenuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 26:4)
Cum deinde annis et robore vitis convaluit, traduces in proximam quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare atque alias teneriores transmittere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 30:1)
Quisquis autem pampinus loco natus in exputando vel alligando fractus est, modo ut aliquam gemmam habuerit, ex toto tolli non oportet, quoniam proximo anno vel validiorem materiam ex una creabit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 32:1)
Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:2)
Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,ut novi traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur et veteres decidantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:3)
sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:2)
Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 4:1)
probaturque maxime ulmea, post fraxinea, et ab hac populnea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:11)
6 Mense Iulio feminae maribus plerumque permittendae, ut eo tempore conceptos proximo vere adultis iam pabulis edant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 1:4)
sic tamen ut post quartum demum annum labori committatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION