라틴어 문장 검색

Pulcrum eminere est inter illustres viros, consulere patriae, parcere afflictis, fera caede abstinere tempus atque irae dare, orbi quietem, saeculo pacem suo.
(세네카, 옥타비아 7:37)
delubra petunt haut ut voto numina placent, sed iuvat ipsos satiare deos.
(세네카, 오이디푸스 2:53)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
ego laticis haustu satior aut ullo fruor almae parentis munere?
(세네카, Phoenissae 225:1)
et abstineri sanguine e caro manus doceam?
(세네카, Phoenissae 334:1)
Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 7:9)
Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:4)
totumque turba iam sua implebo patrem, satiaberis, ne metue.
(세네카, Thyestes 1001:1)
Satias dapis me nec minus Bacchi tenet,
(세네카, Thyestes 995:1)
nato supremum reddo et amplexu ultimo avidos dolores satio.
(세네카, Troades 784:1)
dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1517)
non Cyrum Astyagis loquar nepotem, nutritum ubere quem ferunt canino, cuius non valuit rapacitatem vel Lydi satiare gaza Croesi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem8)
hinc tu militiam secutus amplam, castrensem licet ampliare censum per suffragia iusta debuisses, sollemnis tamen abstinens lucelli fama plus locuples domum redisti solum quod dederas tuum putando.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium52)
ferarum carnibus abstinet, cursibus adquiescit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 3:4)
"sicque omnes praesentiae vestrae voluptas, quod tamen nullum satias cepit, iam quid istic de re familiari tua dicam, cuius hic status est, ut tuam expensam hoc sit facinus tolera-tura, quo crebrius?"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION